- PETRUS de Aliaco
- PETRUS de AliacoCardinalis et Episcopus Cameracensis: Compendio ortus. Docuit Philosophiam et Theologiam Parisiis: dein Eleemosynarius Caroli VI. factus, tandem Infulâ potitus est, A. C. 1398. A Rege maximis negotiis, schismati inprimis quô tunc Ecclesia misere lacerata erat, finiendo adhibitus, magna cum libertate, sed non aequali successu, rem gessit. In Concil. Pisano, a Iohanne XXIV. purpurâ donatus, Constantiensi quoque interfuit, Praeses in Sess. 3. Obiit Avenione, A. C. 1426. icriptis inclitus, quae tamen nondum in unum opus collecta prodiisse, miratur Morerius, in Diction. Hist. Vide ibidem, et Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.